- PSITTACI et Stelliferi
- PSITTACI et Stelliferipartium olim in Rep. Basileensi nomina, exorta sub Bertholdo II. Episcopo Basileensi. circa A. C. 1250. Cum enim, in duos ordines, Nobilium atque Plebeiorum, populus, ut et in aliis urbibus, lîc esset divisus, propter urbis autem am plitudinem, Nobilium multitudo supra modum crevisset, in duas tandem hi Societates abierunt, quorum dissidiis non parum detrimenti Resp. accepit. Et Scalarii quidem, Monachi, Rotbergii, aliique Psittacum viridem in campo candido gerentes, a Psitacco nomen mutuârunt; quibus favebant Comites Novocastrenses, Marchiones Hochbergii, Domini Roteliae etc. Eptingenses vero, Ufhemii, Ramstenii etc. in purpureo eampo stellam gerentes candidam, Comites Habsburgenses, Ferretanos, Friburgenses, aliosque in partes suas pertraxerant. Sub Henrico III. Episcopo cum inter eum, et Rodolphum Habsburgicum bellum ortum esset, priores Episcopi partes tuiti sunt, pulsis in exilium posterioribus, quibus in Comitis ditione perfugium fuit: a quo, postmodum in Imperatorem electo, A. C. 1274. restituti sunt. Pertrus I. dein Richenstenius, Episcopatum nactus A. C. 1286. utramque societatem connubiis iunxit, ordinavitque una cum Senatu Basil. ut in posterum pari numerô ex utriusque ordinis nobilibus, Senatores legerentur, atque ex uno Consul. ex altero vero Tribunus Pleb. idque alternis vicibus, desumerentur. Quae gubernandi forma diu duravit, donec a Nobilitate ad plebem translata est A. C. 1306. dissidiis inter Ottonem Episcopum et Albertum Imperatorem gliscentibus, iterum in partes itum, et tum ultu exortô Scalarii Monachique, factionis Psittacorum, urbe eiecti sunt, quod Imperatori faverent, non nisi post 40. annos revocati. Postmodum, cum, tempore Concilii, cum exercitu adventanti Ludovico Galliarum Delphino ex utraque societate plurimi adhaesissent, exiliô damnati, posterique ab honoribus exclusi sunt. Quod de nobilitate supererat, partim A. C. 1501. sub tempus foederis a Rep. cum Helvetiis initi, partim An. 1529. cum Reformationem urbs amplexa esset, suâ sponte excessit. Vide Stumpf. l. 12. de Rauracis, c. 25. et seqq. Albert. Argent. Chron. p. 99. Item in voce Basilea.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.